Beneficia academica

Opus fundatum c.n. Humanitas Europae beneficia academica praebet eis qui cupiant seu in scholis nobiscum coniunctis seu in aliis quibusdam apud quas linguae classicae colantur aliquamdiu versari ac studere.

Quibus ?

Tribuuntur haec beneficia pueris :

  • qui 11 annum iam complevere at nondum 18.

Quando ?

Beneficia possunt totum per annum postulari, itinera vero debent inter diem primum mensis Septembris et tricesimum mensis Iunii suscipi.

Quomodo ?

Documenta haec debebunt ad nos mitti completa :

Quibus ex rebus iudicemus eos qui haec beneficia postulent ?

Membra collegii tribuendis academicis beneficiis suo Marte statuunt de singulis postulationibus, prae oculis tenentes :

  • quanto studio flagrent ii qui postulent;
  • eorum facultates animi et mentis;
  • necnon eorum facultates, opes et condiciones familiares (stipendia, munera, morbi, etc.)

Facultas nostris in scholis docendi

Ab Opere nostro Fundato offertur etiam facultas magistris qui nuper compleverint cursum studiorum, docendi in aliqua schola nobiscum coniuncta; nullum accipient stipendium hi magistri, at impensis subveniemus ipsi, quibusdam condicionibus.

Quibus ?

Offertur haec facultas omnibus qui

  • saltem viginti unum annum compleverint;
  • lauream Triennii in instituto quodam studiorum superiorum impetraverint.

Quando ?

Postulari potest haec facultas quandolibet; iter attamen et commoratio in schola illa debent inter diem primum mensis Septembris et diem tricesinum mensis Iunii fieri.

Quomodo ?

Documenta haec debebunt ad nos mitti completa :

  • documentum quo facultas docendi postuletur magna cum cura completum (scribe ad nos);
  • epistula qua studium suum quantum sit quisque patefaciat;
  • epistula commendatoria rectoris cuiusdam scholae aut professoris universitarii;
  • exemplar syngraphi.

Quibus ex rebus iudicemus eos qui haec beneficia postulent ?

Membra operis fundati et scholae quae sit magistrum acceptura iudicium ferunt prae oculis tenentes :

  • facultates scholae quibus possint magistrum accipere;
  • quantum calleat is qui postulet provincias quas sibi et aliis proposuit illic docere;
  • quantum valeat ad docendum has provincias et ad discipulorum studium accendendum alendumque.