insula1500.pngInsula Latina Neolovaniensis est diaeta privata in urbe Neolovanii sita, non longe ab universitate Lovaniensi, cuius incolae sibi munus atque officium susceperunt linguam latinam fovere ac promovere ut in usu remaneat. Qui incolae, Insulānī plerumque nuncupati, hoc facere constituerunt praesertim Cēnīs quibusdam Latīnīs, quibus latine tantum inter sese licet hospitibus colloqui quasque saepiuscule apponunt.

Invitantur nonnumquam ab eis linguae latinae eximii cultores ex aliis gentibus seu ut una cum aliis hospitibus cenent seu etiam ut diutius conversentur in diaeta. Hactenus venerunt hospites ex Italia, Lituania, Mexico, Slovenia, Austria et Ruthenia; est igitur universitatis alumnis qui insulam hanc frequentent etiam occasio optima qua possint de variis rebus cum peregrinis hominibus latine disserere.

Instruuntur insuper interdum ab eis, viribus una cum opere fundato c.n. Humanitas Europae et academia Vivarii Novi coniunctis, itinera romana quibus in eadem academia possunt universitatis alumni versari et aliquantisper studere.

Insulanos adire perpetuo licet eis qui velint partem Cenis Latinis aliisve eorum inceptis capere, seu etiam aliquid proponere eosve quolibet pacto iuvare.

insula@humanitaseuropae.eu

Insula Latina Neolovaniensis

Carmen de Insulā Latīnā ēmersā
Ab insulānō quōdam pactum
et adhuc imperfectum



1.Fāta Deōsque canam, quōrum arte hominēs humilēsque
paucīque et fortēs valuēre domāre ferīna
spectra latīnum quæ cultum omnem destituēre.
Clīō mī memorā quī, quantum, quōmodo, quando,
5.clāssem instruxērunt magnam Belgiōque relictō,
iam prīmum in scholā eā nova quæ nunc usque vocātur
attamen orbe in tōtō nōta vetustaque, fāmā
magnā clāra fruītur sunt ibi dulce morātī.
Acceptīs ālīs volucrisque et nōmine rāræ
10.inde ratēs iterum prōfectūrī ingrediuntur
sēsē undīs trādunt et ventīs vēla secundīs;
Ītalicās adeunt ōrās Vīvāriī et altās
præteritīs antrīs rupēs scandunt et amīcōs
conveniunt fratrēs iam dīlectōsque magistrōs.
15.Indeque tanta fidēs inde trōiāna sapientia
trādita eīs antīqua est, necnōn sermo latīnus.
Sēminis acceptī studiō quōcumque serendī
flāgrantēs abeunt; et iam maria alta peragrant.
Illūsī ventīs, errant, ubīque vagantur,
20.ex ōra ad lītus vādant quippe undique pulsī
semper sēcēdunt semperque remōtius omnī
ab hominum cœtū. Dehinc et dēpositā spē
iam vēla flectunt Lethæi ad flūminis ōra,
cum dandam esse salūtem Dī statuunt miserātī
25.Insulam eīs ēmergunt undīs ēditam ab īmīs
Dein Pater Omnipotens ita cælō fātur ab altō:
« Insulā ab hācce latīnā lūmen et inde coruscet. »

 

 

Symbola Insulae Latinae dicata in fasciculis q.i. Melissa [PDF]

(ex fasciculo 162, in lucem edito die 13 mensis iunii, anno 2011 - sedes retialis operis fundati quod Melissa inscribitur)