Humanitas Europae

nec fructus sine radicibus

Facultas nostris in scholis docendi

Ab Opere nostro Fundato offertur etiam facultas magistris qui nuper compleverint cursum studiorum, docendi in aliqua schola nobiscum coniuncta; nullum accipient stipendium hi magistri, at impensis subveniemus ipsi, quibusdam condicionibus.

Demandes

Documenta haec debebunt ad nos mitti completa :

  • documentum quo facultas docendi postuletur magna cum cura completum (scribe ad nos);
  • epistula qua studium suum quantum sit quisque patefaciat;
  • epistula commendatoria rectoris cuiusdam scholae aut professoris universitarii;
  • exemplar syngraphi.

Conditions

Quibus ?
Offertur haec facultas omnibus qui
saltem viginti unum annum compleverint;
lauream Triennii in instituto quodam studiorum superiorum impetraverint.

Quando ?
Postulari potest haec facultas quandolibet; iter attamen et commoratio in schola illa debent inter diem primum mensis Septembris et diem tricesinum mensis Iunii fieri.

Quibus ex rebus iudicemus eos qui haec beneficia postulent ?
Membra operis fundati et scholae quae sit magistrum acceptura iudicium ferunt prae oculis tenentes :
facultates scholae quibus possint magistrum accipere;
quantum calleat is qui postulet provincias quas sibi et aliis proposuit illic docere;
quantum valeat ad docendum has provincias et ad discipulorum studium accendendum alendumque.

©2019 HUMANITAS EUROPÆ -